

Epistola ad Ephesios*
Caput 1: Versus 3
Benedictus.Praemissa salutatione, incipit ab actione gratiarum, innuens omnia esse ex Deo.Benedixit.Unum quidem benedictionis verbum, sed per congruentia personae varie debet intelligi. Benedicitur ab homine Deus, cum laudibus dignis extollitur. Homo autem a Deo, cum Deus ei gratiae suae dona impartitur, non meritis illius, sed misericordia sua.